Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

negociis prosperis et aduersis, lateri noslro ad­Lerendo, rebusque suis et personis 11011 parcendo, studuit nostrae raaiestati complacere; et se pre suis participibus efficere graciosum, vtique et ac­ceptum ; et licet requirentibus suis premissis obse­quiosis meritis longe ampliori remuneracione foret extollendus, vt tamen voto eius presenti respondere videamur, ad instanciam et peticionem ipsius Ma­gistri Nyklini, ad prefatam possessionem suam Nogmortun nuncupatam, in Comitatu Supruniensi existentem, nundinas seu forum annuale liberum et ab omui inquietatione semotum 7 in festo beati Iacobi Apostoli, annis singulis perpetuis tempo­ribus celebrandum, duximus concedendas et con­cessimus testimonio presencium mediante; omni ea libertate et consuetudine, quibus cetere nun­dine in regno nostro celebrantur. Igitur vniuer­sos mercatores assecuramus per presentes, vt ad dintas nundinas et cangregacionem seu forum an­nuale, in prefata villa ipsius Magistri Nyklini Nog­mortun , singulis annis, in fcsto beati Iacobi Apo­stoli ex presenti nostra annuencia celebrandum, cum quibuslibet rebus et mercimoniis suis libere veniant et secure, sub nostra protectione regia et tutela speciali; peractisque negociacionibus suis in eisdem ad propria vel alia loca, quo tendunt, procedant saluis rebus et personis. Et liec volu­mus palam vbique facere proinulgari. In cuius rei memoriam, firmitatenique perpetuam, pre­sentes concessimus litteras nostras priuilegiales, pendentis et autentici sigilli nostri dupplicis muni­mine roboratas. Datum per manus Venerabilis in Christo Patris, Domini Nicolai, eadem et Aposto­lica gracia Episcopi Zagrabiensis, auleque nostrc

Next

/
Thumbnails
Contents