Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

Capituli Sancti Irenei super solutione dotis et re­rum Paraphernalium, ac quarlae puellaris ex iis­dem possessionibus Dominae Annae, relictae Si­monis, et Elenae, filiae eiusdem dominae facta, ac quartum par litterarum eiusdem Capituli de Ku, super reambulatione et statutione possessio­nis Pardan antediclae eidem Magistro Thomae fa­cta confectarum tenoris infrascripti, supplicans nostrae Excellentiae prece subiectiua, vt ipsuin Priuilegium patentium acceptare, ratificare et pro eodem ac suis haeredibus nostro dignaremur Pri­uilegio confirmare, cuius tenor talis: Carolus, Dei gratia Hungariae Kex etc. Nos itaque huius­modi petitionibus ipsius Magistri Thomae iustis et condignis fauorabiliter exauditis, reuocatisque in memoriam nostrae Maiestatis fidelitatibus, et seruitiis specialibus eiusdem, locis continuis, et temporibus opportunis nostrae celsitudini exhibi­tis, ex quibus quaedam, quia longum esset ea per singula enarrare, ad memoriam tamen poste­rorum praesentibus duximus inserenda, praeser­tim siquidem consideratione specialis et perpetuae memoriae commendabilis seruitii dicti Thomae, quod nobis in terra Transalpina, vbi per Bazarab Olacum f et filios eius dictam terram nostram Transalpinam^ in praeiudicium Sacri Diadematis Begii et nostri infideliter detinentes nobis et va­lid um genti nostrae, ibidem nobiscum habiti in sultus hostilis, semel et secundo in quibusdam lo­cis districtis et siluosis indaginibus, firmis exstir­patis saeuissime obuiauit, semper iuxta latus no­struni, Zelo sincere fidelitatis prae cunctis ex­plendo, et inter caetera sue strenuitatis studia quotiens Equum nostrum sub nos habitum cespi­20 *

Next

/
Thumbnails
Contents