Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

la pluta instrumenta super praemissis haberese con­fecta, pluries replicando aflirmarunt. Yerum quia predicta possessio Grabow vocata , primo perpre­dictum Magistrum Bartliolomeum, filium Pangra­cy, ex consensu et permissione Iohannis, filii sui, de possessione sua acquisitica Machou nominata, iuxta prescriptarum metarum cursus excisa, eidem Petro dicto Lengel data et collata ac demum per regium , ac dicti Capituli Scepsien. homines , "vni­uersis vicinis et commetaneis eiusdem, specialiler vero Iohanne, filio Bartholomei, qui vicinior com­metaneus eiusdem extitisset, legitime inibi con­uocatis et presentibus, habita prius legitima re­ambulacione^ nemine contradictore inibi appa­rente, similiter eidem Petro statuta fore, et per eundem Dominum nostrum Regem eadem possess­sionaria reambulacio, et metarum ereccio confir­mata fuisse ex serie praescriptarum litterarum Capituli Scepsien. et dicli Domini nostri regis pa­tencium reperiebatur; ex eo, quod dicla posses­sio Grabou nominata, prefato Petro, dicto Len­gel, omni iuris tramite, prescriptoque Magistro Petro, dicto Poharus in nulla accione nobis et co­arbitratoribus nostris tenebatur , ideo nos vna cum predictis coarbitris nostris , predictam possessionem Grabou vocatam,sub praemissarum metarum cur­sibus eidem Petro, dicto Lengel , et per eum suis heredibus eoiure, quo ex premissorum instrumen­torum titulis sibi pertinere dinoscilur, comrai­simus et adiudicauimus perpetuo possidendam, te­nendam,et habendam} prenotato Magistro Petro dicto Poharus, perpetuum silentium iinponendo de eadem. Et quia idem Petrus, dictus Lengel, in predicta possessione Grabou nominata, vice iterata

Next

/
Thumbnails
Contents