Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

Quare praefati Prior et fratres nobis humiliter sup­plicarunt, vt cum eisdem valde reddatur difficile pro singulis querelis ad Aposlolicam sedein habere recursum, prouidere ipsis super hoc paterna dili­gencia curareinus. Nos igitur adversus occupato­res , detentores, praesumtores et iniuriatores hu­iusmodi illo volentes eisdem Priori, et fratribus remedio subvenire, per quod ipsorum compesca­tur temeritas, et aliis aditus committendi similia praecludatur; discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo, vel vnus vestrum, per vos alium vel alios , etiam si sint ex­tra loca , in quibus deputati estis, conseruatores, et Iudices praefatis Priori et fralribus efficaci de­fensionis praesidio assistentes, non permittatis eos­dem Priorem , et fratres super his et aliis quibus­libet bonis, et iuribus ad Prioratum etdomosprae­dictas spectantibus, ab eisdem, nec non quibus­dam aliis indebite molestari, vel eis grauamina seu damna, vel iniurias irrogari, facturi Priori et fratribus ipsius, cum ab eis vel eorum , Procuralo­ribus suis aut eoruin aliquo fueritis requisiti, de praedictis et aliis personis quibuslibet super resli­tutione castrorum , villarum, terrarum, et aliorum locorum , iurisdictionum , iurium , et bonorummo­bilium , et immobilium, reddituum quoque et pro­uentuum, et aliorum quorumcunque bonorum , nec non de quibuslibet molestiis iniuriis, atque damnis, praesentibus et futuris, in iis videlicet, quae iudicialem requirunt indaginem summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii '•> i" aliis vero prout qualitas eorum exegerit, iustitiae com­plementum, occupatores, seu detentores, mole­statores, praesumtores et iniuriatores lniiusmodi ,

Next

/
Thumbnails
Contents