Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
xirnus conferendum tali modo: vt ipse inter alia, quae sui sunt officii, ad infra scripta sit specialiter obligatus; vt omnes vos in omnibus iuribus et Iibertatibus vestris conseruare, et tueii debeat ac defendere; teneatur attendere, et pervigil esse, vt prouentus fisci et Camerae nostrae de dicto Comitatu Vgocli prouenire debentes, nobis fideliter administrentur; et quod litteras et mandata nostra ab omnibus in illo Comitatu existentibus, obseruari faciat, ac deinde, vt progressum et libertatein saliuin^ ac monetarum, et omnium oflicialium nostrorum protegere debeat et defensare. Ideo fidelitati Vestrae, et cuilibet Vestrum liarum serie firmiter praecipidntes mandamus; quatenus a modo deinceps praenotatum dilectum nostrum Nicolaum, tamquam Comitein Vestrum honorare et reuereri, eiusque iudicio ac iudicatui astare, ac in omnibus licitis et consuetis, nec nou in his, quae vobis nomine nostro mandauerit, parere, obedire et obtempuare debeatis. Nec secus facturi. Datum in Wissegrad, per manus Ven. in Christo Patris, Domini Nicolai, praemissa, et Apostolica gratia Episcopi Zagrabien. aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri, de consilio Venerab. Praelatorum, Dominorum, Nicolai Strigon. Iocique eiusdem Comitis perpetui, Dominici Spalaten. Archiepiscopi, Fratris Dyonisii Archielecti Colocen. Nicolai Agrien. Demetrii Varadien. Peregrini Bosnen. Episcopi — Magnificorum item Baronum, Nicolai Palatini, et ludieis Comanor. Oliuerii Tauernicorum nostrorum etludicis Curiae Dominae Genitricis nostrae, Stephani Bani lotius Sclauoniae etCroatiae, alterius Nicolai, filii Laurentii, W rayuodae Transyluani, etiam