Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

siis, quibus ipsae decimae debentur, solui manda uerimus; attamen quia ex hoc tam nostra , quam etiam vestrarum animarum graue detrimentum et iacturam cognouimus imminere, propter quod etiam per Dominum supremum Pontificem nobis extitit imperatum; ideo praedictam dispositionem et or­dinationem in hac parte reuocamus, et volumus, vt sicut temporibus Progenitorum noslrorum, et nostris vsquemodo praedicta solutio decimarum iiebat, vel solita er^t fieri in pecunia, sic et hoc anno per vos et alios nostros regnicolas persolua­tur; cum hac tamen moderatione: vt vbi duode­cim Wyen. vel decem pro capetia exigebantur, non plures quam octo, et vbi pauciores vel octo exigebantur, et soluebantur, eo inodo, prout so­litum erat, exigatur et soluatur , dummodonume­rus ipsorum octo Wjen. nullatenus excedat; aliis autem annis soluantur ipsae decimae, et exigan­tur, sicut deliberauiinus, vt animae vestrae saluti videatur expediens. Decimae vero agnorum , hoe­dorum et apum inore solito persoluantur. Quare fidelitati vestrae firmiter praecipiendo mandamus, quatenus decimas ipsas dicto vestro Dioecesano Episcopo et Capitulo suo, vel eoruin Decimatori­bus per ipsos ad hoc deputatis , et aliud nullate­nus facere praesummatis, tempore con­sueto, secundum moderationem supra dictam abs­que contradictione aliquali persoluatis et persolui faciatis. Et hoc volumus in foris locis publicis in dictis partibus Transiluanis vbique palam facere proclamari. Datum Budae in vigilia B. Matthaei •\postoliet Euang. A. D.MCCCII.'' Ex originali Szei edai Nol. Cap. I. n. p. 43-i.

Next

/
Thumbnails
Contents