Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

LII. An. Ch. 1352. ldem Ludouicus Casimiro R. Poloniae Rus~ siam Rubram eo pacto cedit, vt ea , ipso improle •decente , relaxato 100,000 jlorenorum foenore ad co­ronarn Hungariae ^ redeat. Transumptum binarum litterarum sub nomine Ianusii, Decretorum Doctoris, Decani et Cancel­Jarii Cracouiensis: quarum primis Ludouicus Hungariae Rex donat Casimiro I. regi re­gnum Russiae hac conditione: quod si rex Poloniae prolem masculinam susceperit, tunc filius regis acceptis centum millibus florenis Hungaris (Hungarie) regi cedere Russia (Russiam) tenebi­tur. Sin vero Casimirus absque mascula prole de­cesserit, regnum Russiae ita, quemadmodum et Po­loniae deuoluetur secundum priora pacta ad regem Hungariae: Datum Budae, infra octauam Festi Pa­schae. Anno Domini millesimo, trecentesimo quin­quagesimo secundo. Ex authographo. Alteris Litteris, cum ipse ad recipiendum iu­ramentum fidelitatis a Proceribus regni Poloniae in Poloniam venire non posset, Matrem suam Eli­sabetham plena cum Potestate eius rei causa in Po­loniam mittet. Datum Budae die XII. Mens. Apri­lis Anno supra scripto. Transumpti vero datum est: Cracotiiae, Kalend. Sep­tembris A. D. MCCCLVH. Frid. Wilh.-Sommersberg Siles. rerum Script. Mantissa Dipl. c. V. p. 81.

Next

/
Thumbnails
Contents