Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
sent, et inde transeundo versus eandem plagam occidentalem, vbi tres metas terreas erexissent. De liinc procederet ad quamdam metam, quae separaret eandem possessionem Gurbeu a villa Heten, et inde iret versus aquilonem ad vnam metam terream in medio vnius viae erectam, et in serie eiusdem viae tres metae terreae essent erectae, quae via a parte orientali ad partem occidentalem tenderet, et ibi eadem via staret pro meta; deinde aggrederentur primo arculi? ad praedictam ecclesiam, ibique terminarentur. Quibus sic reambulatis, et sub dictis cursibus metarum, ab aliorum possessionibus et possessionariis portionibus sequestratis et distinctis, cum omnihus suis vtilitatibns et pertinentiis, statuissent eandem praefato Patro Abbati et suo monasterio de Abraam perpetuo possidendam, tenendam^ pariter et liabendam, nullo penitus contradictore apparente. Verum quia praememoratus frater Petrus Abba«s de Abraam in praefatam possessionem Gurbeu vocatam, in diclo Comitatu Tholliensi existentem, praefata congregatione nostra generali sibi et dicto suo monasterio ex collatione praefatae nobilis Dominae relictae Magistri Moysy pertinere mediantibus priuilegialibus praefatae Dominae Fenennae olim reginae Hungariae comprobauerat, praememoratusque Magister Gregorius Byssenus, Comes Byssenorum, per cuius manus dicta possessio Gurbeu vocata occupata detinebatur, visis litteris priuilegialibus praefatae Dominae Fenennae reginae, agnoscensque eandem ex collatione praedictae nobilis Dominae relictae Magistri Moysy, eidem fratri Petro Abbati, et suo monasterio de Abraam debere pertinere,