Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

primerent, et declararent, ab ipso monasterio B. V. de Abraam alienata existeret, vnde si qui ali­quod ius in dicta possessione Gurbeu se habere sperarent, tunc in eadem congregatione nostra in­dicarent, quia ipse iuris tramite requirente, in praefatam possessionem Gurbeu nomine ipsius mo­nasterii introire conaretur, et dictam possessio­nem Gurbeu sibi et suae Ecclesiae de Abraam sta­tui facere vellet aequitate suadente. Quibus per­ceptis Magister Georgius Byssenus, Comes Bysse­norum personaliter exsurgendo, licet primo di­ctam possessionem Gurbeu vocatam, quam prae­fatus frater Petrus Abbas suam esse, et dicto suo monasterio de Abraam pertinere mediantibus lit­teris priuilegialibus praenolatae Dominae Fenen­nae , olirn reginae Ilungariae comprobauerat, apud ipsum titulo concambii existere allegaue­rat, et praefatum fratrem Petrum Abbatem de Abraam tam in ipsa congregatione nostra gene­rali, quam in facie dictae possessionis Gurbeu ab occupatione et statutione eiusdem possessionis sibi et dicto monasterio de Abraam facienda se per­hibere, velle asseruerit, tamen postmodum sen­tiens dictam possessionem Gurbeu vocatam ei­dem fratri Petro Abbati et suo monasterio de Abraam ex collatione praelibatae nobilis Dominae relictae Magistri Moysy omni veritatis tramite, vigore dictarum litterarum priuilegialium perti­nere, et contra validissima instrumenta dicti fra­tris Petri Abbatis, suique monasterii de Abraam iustitia mediante, nullatenus in praeiudicium suae salutis, posse continere: eidem Fratri Petro Ab­bali et suo monasterio de Abraam, cum omnibus suis pertinentiis et vtilitalum integritatibus, per-

Next

/
Thumbnails
Contents