Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
habeRclam; nil iuris jjenilus sibi, et suis posteris reseruando in eadem in futurum ; cui quidem venditioni Domina Elisabelh filia, etAjna neptis eius* dem Hennanni, nec non OIus, filia magni Arnoldi, et quod Iudex de Krumpach, et Catharina, nepos et neptis dicti A^agni Arnoldi, coram 110bis personaliter comparentes, consensuni praebuerunt beneuolum, et assensum; omni iuri suo, quod in eadem terra habuerunt, renunciando. Insuper idem Hermannus, filius Iordanni, eosdem hospites, seu ciues, ac ipsorum heredes, ratione praedictae terrae, ab omnibus et singulis impetitoribus, et specialiter proximis et consanguineis suis, ac praenotati magni Arnoldi, quouis nomine censeantur, assumsit laboribus propriis, et expensis expedire, et in dominio eiusdem terrae conseruare. Cursus autem metarum earumdem terrarum circum quaque limitantium, prout partes praedictae nobis recitarunt, hoc ordine distinguerentur: Prima inciperet a parte orientali in yna terrea meta, inter terram praedictam, et possessiones dictorum ciuium erecta, et de hinc tenderet versus meridiem ad metas possessionis Magni Arnoldi, antedicti; inde currens ad occidenteni, perueniret ad terram Gerlaci, quam Ciues de Sancto Ladislao possiderent, vbi esset vna meta terrea erecta, et abinde transiret ad metas possessionis Micheletfalua vocatae, ad vnam terream melam; de qua versusseptemtrionem currens perueniret ad metam primam, et sic metae terminarentur. In cuius rei memoriam, firmitateinque perpetuam praesentes concessimus litteras nostras priuilegiales, pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Datum feria sexta proxima anle fe-