Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
Emerico, lilio Simonis, (ilii Egydii, de Oros in octauis diei medii quadragesime coram nobis decem marcas promptorum grossorum compoti Cassensis, soluere debuissent^ adueuiente ipso termino annotato, Ladisiaus personaliter, et Iohannes filius Dominici, pro eodem patresuo memorato decemmarcas vt debebant, presente , etvidente Gregorio Rufo de Pozan, famulo ipsius Emerici, deposuerunt apud manus nostrus iudiciarias hoc allegantes, quod quia pretactus Emericus quatuor sorores vterinas haberet, quibus quarta filialis quondam nobilis Domine consortis ipsius Symonis sic, quemadmodum eidem Emerico,et Petro fratri suo conueniret ad habendum , ad distribuendum, obhoc nos cum ex causis praescriptis, tum pro eo, quia dictus Gregorius Ruflis, pro nunc cum sufficientibus litteris procuratoriis presens negocium tangentibus ad reportandum dictam pecuniam nequit comparere tamdiu, quousque sepe dicti Emericus et Petrus inhisduobus articulis vnum non elegerint, vel ipsi ex diclis decem *narcis et aliis triginta marcis in octauis fesli Pentecostes nunc venturis, persoluendis, et quadam particula terre sibi pro expeditione memorate quartalitatis perpetuanda suas portiones solum modo receperint, aut si totam pecuniam receperint, litteras expeditorias ex parte ipsorum, et dotis dominarum sororum suarum ipsis dederint, prelibatis Pelro et Emerico reddere non debemus per oautelam supradictam, pro eo, quia dicte littere nostre compositionales expresse, atque lucide mencionem non faciunt, cum tamen facere deberent, de nominibus dominarum supradictarum. Pretactus nihilominus Ladislaus ex dictis decem marcis pro quibusdam negociis suis supportandis duas marcas a nobis sub nomine mutui re-