Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
talum, quod in sua scriplura propter Cliarte vetustatem, et continuam deportationem, et exhibitionem eiusdem, iam per sedeleri incepisset, praecipue propter singularitatem , seu vnitatem, ipsius Instrumenti, vt dictum est, super vniuersis iuribus Ecclesiae supra dictae, foret et videretur pejiculosum inspecie deporlari continue, ob hoc toto eiusdem Instrumenti tenore de verbo ad verbum praesentibus transumpto, sub nostro Authentico Sigillo Priuilegialiter eis concederemus ad clariorein euidentiam cunctorum, et ad cautelam periculi, et formidinis praenotalae. Cuius quidem Priuilegii tenor per omnia dignoscitur esse lalis: In Nomine Sanctae Trinitatis et Indiuiduae Vnitatis Amen. Ladislaus etc. — Nos igitur iiistis, et rationi consentaneis petitionibus dictorum Dominorum Canonicorum inclinati propter raciones, et causas rationabiles praemissas, suadente iustitia omnmm annuimus, quod petcbant, et ad liuius rei certitudinem et perpetuam manifestationem competens Priuilegiale scriptum concessimus, pendentis sigilli nostri authentici munimine roboratum. Datum per manus discreti viri, Domini Benedicti Lectoris Ecclesiae nostrae , quinto decitno Calendas Iunii Anno Domini Millesimo tercentesimo quinquagesimo. Venerabili viro Domino Thathamero Preposito, et Praelato nostro, Aulae Domini Hegis Vice-Cancellario, Discretis viris Dominis Demetrio Custode, Ioanne Cantore , et Donk Decano Ecclesiae nostrae existentibus. Ex originali eruit Georgius Gjurikouics. CCCCXXVI. An. Ch. 1350. Conuentus de Pechvdrad litteras sindreae II. priuilegia JEcclesiae Quinqueecclesiens. confirmantes transcribit. Conuentus Monasterii Varadiensis vniuersis