Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

tribus de Conuentu ciaustri B. Mariae V. in Kerczr, dico et propono: Quod cum ego Ecclesiam, \i­deiicet S. Nicolai in villa Nicolai iam multis die­bus possederim pacifice et quiete; tamquam non aliunde ascendendo, sed per verum hostium in­traudo, hoc cst auctoritale Dom. Andreae D. et A. S. G. episcopi Transyluani confirmatus rile et rationabiiiter, vel in sui veri Vicarii, videlicet Magisti i Michaelis Archidiaconi de Doboka, qui quidem Magister Michaei non frustratam auctori­tatem , mediantibus Jitteris ipsius D. Episcopi ha­bebat, sed plenam auctorilatem cilandi, interdi­cendij excommunicandi, absoluendi, deponendii, instituendi, et excessus corrigendi — — — Nunc vero timeo, ne grauiori per discretos viros videlicet per D. Petrum PJebanum de Apoldia, et Decanum de Kizd, et D. Ioannem PJebarium de Dallya maiori, qui quidem Donrini conantur quemdam alium Sacerdotem nomine Ioannem in dictam meam Ecclesiam locare, et me omnino alienare propter quasdam litteras mandati eius­dem D. Episcopi, cum tamen idem Ioannes Sa­cerdos secundum formam iuris extitit amotus et alienatus ab ecclesia antedicta. Item dico et pro­pono: quod idenr D. Ioannes Sacerdos propter suam rebeilionem et conlumaciam extitit citatus, ammonitus, interdictus et e^communicatus per eundem Magistrum Michaelem Archidiaconum, auctoritatem ipsius D. Episcopi habentem, et quod norr curabat interdicturn, seu excommunicationem sed medio tempore celebrabat Missarum solemnia, et post sententiam illatam et propter hoc incidit in laqueum irregularitatis. Item dico et propo­no: quod cum idem Ioannes Sacerdos residentiam

Next

/
Thumbnails
Contents