Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
vniuersis: ad quos praesentes peruenerint. Quod vir religiosus et discretus Deoque deuotus Frater loannes, Prior Monasterii Saneti Martini de Sacro Monte Pannoniae, vice et nomine Domini Villerini Abbatis, et totius Conuentus eiusdem Monasterii, ad nostram personaliter veniendo praesentiam, proposuit: Quod ipsis Nobiles et Ignobiles Prouineiae in Comitatu Sjmigiensi Vniuersas decimas secundum Institutionem Ordinationem siue * Donationem Sanctissimi Regis Stephani, primi Regis Hungariae, pro dicto Monasterio, secundum institutionem iustitiam et approbatam Regni Constitutionem, soluere recusassent, Contumatia et inobedientia obstinati, et ex hoc praedictus Dominus Villermus Abbas, totusque eiusdem loci Conuentus, magnam in iuribus eorum participarent diminutionem et detrimentum. Cum igitur Iura Ecclesiae ipsorum defendere et tueri velint, et tendant salubrit^r Deo propitiante, toto suo nisu et Conamine, sicut eis necessario incumbit, et quia ad hoc iegenda Sanctissimi Regis Stephani authentica et approbata per Sanctissirnos Romanos Pontilices, sit supreme necessaria. Ideo praetitulatam illam, in qua continetur Constitutio et Ordinatio de deciinis Monasterio Sancti Martini praedicti, in dicta prouincia et Comitatu Sjmigiensi existentibus, ad certiorem et firmiorem tuitionem Decimarum eiusdem Monasterii humili cum Instantia supplicauit, vt rescribi faceremus nostroque sigillo authentico communiri, cuius inquam particulae legendae, authenticae et approbatae, ac in nost.ro conseruatorio diligenter conseruatae, et retentae talis tenorest: „post obitum vero Patris Stephanus adhuc adolescens fauore Principum et plebis in Patris solium laudabiliter prouectus, ardentiori