Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
tiam , exhibuerunt nobis litteras priuilegiales quondam Domini Ladislai, regis Hungariae, felicis raemoriae, tenoris et continentiae infrascriptae ; petentes nos precum cum instantia, quod quia ipsi dictum priuilegium propter — seu singularitatem sUam , maxime ob viarum discrimina, atque metum aemulorum suorum , quo ipsis expediret, semper secum in specie deferre, vel procuratores suos (mittere)non quirent; ob hoc ipsis tum pro eo, tum etiam ob maiorem rei euidentiam et cautelam vberiorem , totam formam ipsitts litteris priuilegialibus inseri, nostroque autbentico sigillo communiri faceremus; cuius quidem priuilegii tenor talis est: Ladislaus, Dei gratia Hungariae etc. (v. ad an. 1285.) Nos igitur legitimis, et congruis postulationibus eorumdem Nobilium de Keech, et Magistri Ricolphi, filiorum suorum — — iustitiae annuentes, paternum priuilegium in nulla sui parte vitiatum de verbo ad ver! tim transcnbi, transcriptumque praesentibus nostris litteris priuilegialibus inseri fecimus pro cautela praenotata. In cuius rei testimonium, perpetuamque firmitatem praesentes contulimus sigilli nostri authenlici et pendentis munimine roboratas, ac alphabeto intercisas: praesentibus nihilominus Nicolao Praeposito, Iohanne Lectore, Alexandro Cantore, Ioanne Cuslode, Dominis vero Ioanne de Borsod, Daniel de Zabouch, Petro de Hewes, Dominico de Borsua. Andrea de Pankatha Archidiaconis, et aliis multis in dicta Ecclesia nostra vitam ducentibus, et Domino iugiter famulantibus. Datum in quindenis Epiphaniae Domini. Anno eiusdem Domini MCCCL. regnante Ludouico, Dei gratia, illustri rege Hungariae, Strigoniensi et Colocensi sedibus ambabus vacantibus,