Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
sentibns inserere suo modo nequeauius, ea tamen, quae cordi nostro strictius insident, in eius et suorum successorum recommendabilem memoriara, exemplaremque recommandationem Posterorura praesentibus duxiraus annotanda: Nam cum Lorandus, filius Lorandi, tunc Comes Castriferrei ex praeceptiua commissione eiusdem Patris nosiri in quodam conflictu cum gente et potentia Ducis Austriae bellum cominisisset, Nicolaus frater eiusdem Ioannis, leonina fretus audacia, se necis non forraidans exponere periculo, viriiiter perhibetur dimicasse; in quo conflictu idem Nicolaus lethaliter sauciatus, mortera subiit teraporalem. Sane cum nos miserabilem quondam Excellentissimi et Magnifici Principis Domiui Andreae, quondam vtriusque Siciliae regis, fratris nostri carissimi, beatae recordationis necem, fere omnibus Christianae fidei cultoribus nolam et cor nostrum vehementi et indicibili amaritudine vulnerantem vindicare voluisseraus, et pro sumenda mortis eiusdem vindicta, ad ipsum regnum Siciliae celeri aggressu destinatisque passibus properantes nos transtulissemus, idem Magister Ioannes non sine magno expensarum suarum dispendio nobiscum procedendo, strenuaque fidelitate laborando^ fortuitis et inopinatis casibus se exponendo, nostrae studuit coinplacere Maiestati, in quo regno ipse tribus exstitit vulneribus ad visum nostrae Maiestatis grauiter sauciatus ; porro nobisde praedicto regno Sicilie in ipsum regnum nostrum Hungariae propter quaedam negocia nostra, quae ibi nobjs tunc instabant expedienda reuersis, et tandem infra aliquod tempus iterum ad praedictum regnum Siciliae regressis, Magister loannes, saepe dictus^ nn