Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

Franciae auus raaternus vesler est; nobis auteni licet vinculo sanguinis, longaeuus affinis. Auinio ciuitas, licet Domini Summi Pontificis nominetur, attamen Yestrae Prouinciae caput est, et in ea dominium Vestrum regnat; Perusium suspectus nobis est locus; rjuia legationis vestrae praefer­tur, atque communis populi ciuitas imperio suo rebellis, nec licet Maiestatem regiam confidere in illis. Si autem Neapolitana ciuitas sit nobis suspecta, non oportet litteris exprirni, quam no­bis nostis esse rebellem, vsque sibi dominamini in praesenti. Sed si duellum comittere placet nobiscum, fiat, si volueris in preesentia Tmpera­toris Alemaniae, qui est superior Dominus, aut in praesentia regis Angliterrae, qui est commu­nis amicus, vel saltem coram Domino Patriarclia Aquileiae, qui catholicus est et communis. Sed vbi vobis talia loca non placenb, sed verba dila­toria viderentur; ad tollendam omnis termini mo­ram ecce breuiter erimus cum nostro exercitu apud vos, et ibi sortiemur communiter de fa­ctione duelli, vt illud Iicite facere valeamus abs­que obstaculo exercitus nostri." Ibidem. Munitionum Neapolitanarum e"xpngnationem ordine referunt Chrooicon Thuroczii. L. III. cap. XIX. —XXIf. Grauina. 1. c. col. 702—715. Dlugossus Lib. IX. col. 1091. CCCCVIII. An. Ch. 1350. Idetrt Ludouicus tempore indulgentiarum iubilaearurn Romam per reditum inuicit. Eex Hungariae mense Octobris (a kalendis computato) intrauit Romam, vbi erat venia omni­um peccatorura — qui per citadellam transiens

Next

/
Thumbnails
Contents