Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
pensis, ad liumilem eiusdem et complurium ronum et militum riostrorum pro eodem intercedentium supplicationem, ipsum super facto caluinniae, in quo contra Slephanum, filium Stephani deBabarethi, in praesentia olim JVIagnifici viri t Comitis Pauli, quondam ludicis Curiae nostrae, bonae memoriae, conuictus fore dignoscebatur, ex regiae benignilatis clementia, quae cunetis solet esse conuersa f duximus absoluendum; reddentes eundem, et suos filios, ipsorumque haeredes, successores et posteritates, in quantum ipsos tangit superius factum ipsius calumniae, expeditos, pariterque absolutos, de plenitudine nostrae potestatis; ita vt causas suas, el iura exeqtii valeat, et Iitigare, ac omnia alia exercere possit, quae aliiNobiles regni nostri facere consueuerunt, nec notabilitas praemissae calurnniae per quempiam sibi et suis filiis, ipsorumque haeredibus, successoribus et posteritatibus obiici possit, et imputari. — — Datum in castro nostro Auersae, in octauis festi Natiuitatis Virginis Gloriosae. Anno Domini M. CCC. L. Wagner Anal. Tom. III. p. 210. CCCCJI. An. Ch. 1350. Ideni Ludouicus ad expeditionem Neapolitanam perficiendam a tiberis Ciuitatibus ac villis subsidium pecuniale corrogat. Ludouicus, Dei gr. R. II. fidelibus suis, iudici et iuratis et ceteris hospitibus de tali ciuitate salutem ei gratiam. Quod nos ad vlciscendam innoxii sanguinis eflusionem et necem quondam Ducis Andreae, fratris nostri carissimi, felicis me-