Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
CCCLXXXIV. An. Ch. 1349. Capitulum Scepus portionem dimidiae Cu~ riae Dominae loannae consorti Peschini legatarn, iussu Elisabeth Heginae statuit. Nos Capitulum Ecclesie Beati Martini de Scepus, memoLie commendantes, tenore presentium significamus, quibus expedit vniuersis: Quod nos literas Serenissime Domine nostre Elisabeth, Dei gratia, Illustrissime reginae Hungarie, omni cum reuerencia recepimus in hec verba: Elisabeth, Dei gracia, regina Hungarie, fidelibus suis discretis viris, Capitulo Ecclesie Seepus. salutem et graciam. Noueritis, quod Domina consors Peskyni, ad nostre Maiestatis accedens presenciam, exhibuit nobis litteras vestras priuilegiales; in quibus continebatur, quod Petrus, condam Vice-Comes et Castellanus Scepusiensis et de Lyblo, in lecto egritudinis existens, compos tamen sui, tale condidisset seu fecisset testamentum; quod Domine Iohanne, praedicte scilicet coniugi ipsius Peskyni, sorori suae, mediam curiam suam, in Iemnyk habitam, cum terra unius medii aratri, ac medium molendinum suum, nec non quinque marcas grossorum de terragio, seu censu, singulis annis de eadem villa Iemnyk prouenientes, Jegauisset perpetuo, etdonasset; nunc autem conqueritur nobis eadem Domina, quod Nicolaus, frater suus, predicta sibi legata, eidem possidere non permitteret, et vsui suo eadem occupando applicasset, et cum Martinus cum litteris Vestris procuratoriis, coram nobis pro eodem Nicolao ad premissa responsurus, super occiqDacione ipsius medie curie, terre medii aratri, ac medii molendini, et non restitucione ipsarum quinque mar-