Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

cum facie, vt viJebantur, Excellenlissimi Domini Stephani, condam incljti ^regis Hungariae, filii Gejsae regis, felicis memoriae, super libertatibus ipsorum. Anno Domini millesimo CLXV confe­ctas, in quibus vidimus contineri, quod idem Do­minus Stephanus Rex, quosdam homines inter suburbanos Posoniensis castri existentes, quorum nomina sunt: Ompud, Cholon, Cusen, Petus, Wokud, Niczir, Numsa, Endre, Sceuan, Penteky, luna, Kezud, Moka, Ceka, Murdan, Scar, Mun­ka, Petu, Iuna, Fonsui, Nichun, et Rhichdy, a castrensi seruitio subtraxisset, eo tamen tenore, vt inter Proceres eiusdem castri, Proceres filii san­cti Stephani regis existant; ea videlicet causa, quod relictis suis omnibus secum vbique stetissent in­trepidi; petens idem Ladislaus sua et praedicto­rum proximorum suorum in personis nostram hu­militer excellentiam, vt quia ipsi conlra ipsorum saepius aggrauarentur libertatem, ipsos in ipsorum libertatibus indemniter gaudere permitteremus, pacifice et quiete. Nos itaque, qui ex debito sus­cepti regiminis nostri officio cominoda nobis sub­iectorum anirno pietatis tenemur intueri, praedi­ctis petitionibus eiusdem Ladislai pro se, et pro praedictis proximis suis, nobis porrectis, regia pietate inclinati, ipsos et dictorum posteros in di­ctis eorum libertatibus et iuribus secundum quod in tenoribus praedictarum litterarum Domini Ste­phani regis, prout eaedem verae^ et legitime ema­natae forent, continentur, de consensu, consiiio, et voluntate Excellentissiinae Dominae reginae, Genitricis nostrae charissimae, habitaque matura deliberatione Praelatorum et Baronum Regni no­stri, perpetuo et indemniter permisimus gratu-

Next

/
Thumbnails
Contents