Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
Chanadinum A. Episcopum Strig. anno lioc ante finem iliius mortuum, docet conclusio Iitterarum Capituli Agrien. anno 1349. clie S. Syluestri datarum: Regnante Luclouico, D. g. iilustri rege Hungariae, Strigonien. et Colocen. sedibusNacantibus." Non sine errore subscriptum liic esse Dominicum Spalatensem, historia Acuthena (ap. ScVnvandt. tom III. p. 636. innuit: Tunc temporis (Anno 1348. ex pestilentia) migrauit ex hoc seculo ad vitam R. in Christo P. et D. Dominicus, humilis et deuotus archiepiscopus Spalatinus. — Post annum liuius pestis transactum venit a principio Spalatum nobilis et magnanimus vir D. Vgolinus , — dignissimus Aep. ecclesiae metropolitinae Spalatensis cle anno Currente nostrae redemtionis M. CCC. 1L die XIX. mensis Ianuarii." CCCLVII. sin, Ch. 1349. Idem Ludouicus iti praemium meritorum, bello praesertim contra Regem Rasciae partorum, Simoni de JBerthold intra limites possessionis nominatae , ius gladii ac torturae confert. Nos Ludouicus, Dei gratia llex Hungariae, memoriae commendamus, tenore praesentium significantes, quibus expedit vniuersis: Quod nos sicut pro fidelitatibus et seruitiorum praeclaris meritis Simonis, filii Aegidy de Bertliolth, per ipsum nobis in cunctis nostris et regni nostri negociis, specialiter autem in praesenti nostra expeditione, quam contra Kegem Rasciae habuimus, nobiscum proficiscentibus iuxta status sui quidditatem exhibuit legaliter, et in praesens, sic etiam pro vtilitate et commodo regni nostri, eidem et per eum Demetrio fratri suo vterino, ac ipsorum haeredibus et posteritatibus huiusmodi gratiam duximus faciendam, vt omnes fures, latrones, et alios quoslibet malefactores intra metas, et terminos praedictae possessionis ipsorum Bertholth vocatae, deprehensos ipsimet et ipsorum haeredes iudicandi