Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

cccxxxv. An. Ch. 1347. Nicolaus Episcopus Agrien. Auctoritatis Pontificiae , Archiepiscoporum item Hungariae respe­ctu, exemtionem Conuentus de Lelesz recognoscit. Nicolaus Dei et Apostolicae Sedis gratia, Epi­scopus Agriensis Ecclesiae, vniuersis Cliristi fideli­bus, praesentibus et futuris f praesentium noti­tiam habituris, salutem in omnium Saluatore, Sa­cris testantibus Canonibus: lustitia est constans et perpetua voluntas animi ius suum vnicuique tri­buendi ; et praeclaris prouidentiis in futurum or­nandij qui ea vtitur, a summo iudice non repellitur; Hinc est quod licet ex diuersis causis siue factis, specialiter praetextu perceptionis et detentionis de­cimarum villae monasterii S. Crucis de Lelez vo­catae, in qua ipsum monasterium fundatum existit, et quorumdam aliorum iurium, quae videiicet ad iura Cathedralis ecclesiae Agriensis, et ad vsum episco­palem prouenire et spectare putabamus, inter nos ab vna , parte vero ab altera fratrem Blasium, Praepositum dicti monasterii de Lelez, ordinis Praemonstratensium f per formam legitimae appel­lationis contra nos factae, lis et materia quaestio­nis suborta fuisset atque suscitata, factumque seu processus ipsius causae ad sedem Apostolicam iu curiam Auennionis necessario fore distuli (sic) cer­nebatur. Verum quia idem Blasius Praepositus ve­nerabilium Patrum et Dominorum Chanadini Stri­goniensis , Comitisque loci eiusdem perpetui, et Ste­phani Colocensis , Ecclesiarum Archiepiscoporum intercessione et auxilio suffragante, ad nostrum conspectum personaliter accedere f nostraeque gra­tiae se submittere , et sua litteralia instrumenta f seu munimenta, libertates ordinis sui Eeclesiarum

Next

/
Thumbnails
Contents