Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
suis sacris aedibus, cum eorum piis operibus sint adstricti, vt Saluatoris clemenliam precibus irnplorando delictorum suorum veniam, et gloriam regni coelestis consequi mereantur aeternam. Hinc est, quod cum in nomine Domini eiusdemque sacrae indiuiduitatis Vniuersitas Plebanorum, Ecelesiarum Rectores de Lyptow, inuocata Spiritus S. gratia, in vnum conuenissent, et ea ; quae salutis sunt, pertractassent , et inter eos quandam fraternitatem, vulgariter KaJendas, nominatam iuxta illud sacri eloquii praeconium • estote veritatis amatores; et iilud: mutuam in vobisinet ipsis continuam charitatem habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum; cum ipse Saluator noster solus sit charitas, et qui in charitate manent, in Deo manent" edidissent et ordinassent; quam fraternitatem in anno bis celebrandam statuissent; tandem cupientes nos, vt ipsa Fraternitas inter ipsos condita, per indulgentiarum lai\gitiones decoretur; volumus igitur, vt quicunque Christianae iidei religioniscultores in praedictis duobus terminis praedictae confraternitatis celebrationis illic deuote oraturi ad Mvssarum solennia, et quaelibet alia diuina audienda accesserint, et eleemosvnas suas elar^ie^ O rint, ac etiam pro nostra salute Deum et rnalrem gratiae implorauerint, de omnipotentis Dei rnisericordia, beatorumque Petri et Pauli Apostolorum eius, nec non beati Adalberti Martyris, Patroni nostri , auctoritatibus confisi, omnibus vere poenitentibus, et confessis, quadraginta dierura indulgentias misericorditer in Domino elai gimur; volumus etiam, vt cuiusuis status, seu dignitatis bomines, bona Ecclesiae indebite, et per manuum violentarum iniectiones vsurpauerunt, semper Ca37 *