Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

scripta ciuitasAuennio dicitur vendita cum omni­bus suburbiis, toto territorio, et finibus suis. Et quia beneficiario iure obstricta imperio fuit, ven­ditionem ratam habuit et auctoritate sua firina­uit Imperator Carolus IV. qui concessit, vt summi Pontifices hanc vrbem tenerent iure optimo, et tamquam terram omnino liberam." Ex Mathaeo Willano Fleurii Hist. Eccl. Tom. XXVIII. L. XCV. §. XLIV; CCCXIX. An. Ch. 1348. Clemens PP. Ludouico R. H. ius in Re­gnum Siciliae abiudicat. Saluo nostro officio haud possumus Coronam siculam concedere Hungariae regi et adimere Re­ginae Ioannae, quae ob Siciliam apud nos clien­telam professa, hoc regno se per hunc principem exutam esse, queritur. Nec damnata , nec con­uicta fuit caedis mariti sui, regis Andreae, ac te primum, quando Ioanna ibi morabalur, dein tres alios Cardinales, ex quo ea hic versatur, in rem inquirere voluimus. Ad nos solos pertinet vllio huius sceleris, et diiudicatio iurium ad hoc re­gnum. Si quod liabere se credit rex Hungariae, non debuit mox adire possessionem; sed a nobis petere iudicium, quod proni et faciles daremus. Hoc i 111 responsum reddes.' 4 Anno M. CCC. XLVIII. ibid. tom. XXIII. p. 612. Ad Cardinalem Bertrandum, suurn in Sicilia legatum.

Next

/
Thumbnails
Contents