Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

ximam, in praemium nauandae eius operae poseeretj nihil perfeetuin est. Sed quum toanna per luxum et licentiam regnum administraret, tliesaurosque a parte sibi relictos, inconsulto profunderet, consanguineique eiusdem inter se magnopere dissiderent; inde aliqui in Pinceno a regina alienati , Ludouici vires implorarunt; qui in occasioncm intentus, legatis cum maxirna pecu­niarum summa missis, multisque in parles suas tradu­ctis, aditum sibi in regnum aperuit." Hos Nicolaus, filius Laurentii Tolit, qui postea Kontb fuit cognominatus, ob­sidione liberauit, Aquilamque , babito cum Lallo, arcis buius capitaneo, tractatu obtinuit, pluresque ciuitates ad obedientiam regis Ludouici perduxit: Quo percepto Rex, congregato valido exercitu per partes ltaliae tran­situm faciens, complurimum ciuitatum copiis auctus Neapolim festinauit. Auditoque eius aduentu loanna re­gina cum Ludouico de Tarento , eius Marito, qui se re­gem gerebat, clamdestine fugientes, in tribus galeis per mare versus prouinciam Auinionem, ob metum re­gis, properarunt. Cbron. Tbur. P. III. C. IX. X. Ludo­uicus boribili ante se praelato atri coloris vexillo, in quae Andreae rjgis, laqueo necati, lurida facies prosta­bat, catapbractus ingrediens, etiam bonores ab electis vrbis et ciuibus oblatos despexit." Ex Villano Sponda­nus ad an. 1348. CCCXIY. An. Ch. 1348. Ludouicus R. H. Sententiam Curiae suae ludicis in merito differentiae inter Abbatem de Beel, ac Benedictum, Varju dictum , per Capitulum Po- ­son. exequi iubet. Ludouicus, Dei gratia, Rex Hungariae, fide­libus suis, Capitulo Posoniensi salutem et gratiam. Quum nos ad omnia negocia, quae inter religio­sum virum, Fratrem Paulum, Abbatem de Beel, et Benedictum, dictum Variu, iuxta conlinentiam litterarum Iudicis Curiae nostrae, mediante M. Io­anne, Comite Capellae nostrae, homine nostro, fieri debeant, peragenda, nunc eodem ComiteCa-

Next

/
Thumbnails
Contents