Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

el requirit , eorum iustis petiliouibus inclinati an­nuimus, vt praedicta villa ipsorum habeat Capel­Jam in honorem Sancti Stephani Prothomartiris, sicut illi voluerunt, et Cemeterium cum sepultu­ra ad modum Baniensium , de fratrum nostrorum Consilio ordinatum ; quam a lurisdictione cuiusli­bet Archi-Diaconali volumus esse exemptam, et soli iurisdictioni nostre reseruamus, et vt sacerdos in eadem assumptus commode possit sustineri* Sancti Spiritus inspiratione inducti exemptam, et libe­ram Parochiam ad eandem pertinentem vniuersali­ter et in toto sub libero Piebanatu constituimus. Sed ne Sacro Sancta mater Ecclesia Strigoniensis auitis suis iuribus priuari videatur, de fratrum no­strorum Consilio ordinauimus , quod Rector eius­dem Ecclesiae participare constituerit, de singulis mansionibus , quae vulgariter Lychinia, seu de­bita integra, singulo pondere Argenti, singulis an­nis de sua Parochia tempore decimarLirn soluere debeat, caeteros autem fructus, et prouentus, tam in Decimis, quam in aliis Rector eiusdenr Ecclesiae percipiat. In cuius rei nremoriam perpetuamqLie firmitatem praesentes sub appensione Sigilii no­stri autlrentici duximus concedendas. Datum Stri­gonii feria quinta post Festum Beati Bartholomei Apostoli Anno Domini Millesimo CCCXI. Nos igitur dictorum Nobilmm virorum Magistri Donch Zu­brata^ et Bikor iustis petitionibus in lrac parte in­clinati dictas Litteras Priuilegiales non abrasas, non cancellatas, non aliquo vitio vitiatas, sed sanas et veras, et in omni parte sui intuendo comperientes de verbo ad verbuin nostris inscribi facientes Lit­teris etSigilli nostri authentici munimine roboran­do, duximus confirmandas. In cuius rei inemo­55

Next

/
Thumbnails
Contents