Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
CCXCVI. An. Ch. 1347. Stephanus Praepositus de Sagh super possessione Kalade reambulata . ac Andreae Jilio Kese statuta , ad Palatinum Regni refert. Magnifico viro, Domino Nicolao, regui Hungariae, Palatino, et Judici Cumanorum, Stephanus Prepositus et conuentus fratrum ordinis Praemonstratensium monasterii B.Marie V. de Saagh orationes in Domino sempiternas. Litteras vestrae Magnificentiae honore, quo decuit, recepimus reuerenter; in quibus vidimus contineri, quod quaedam possessio Andreae, filii Kozmae, K o ia dei vccata, per manus alienas foret occupata, quam ipse legitime recaptiuando, sibi staiui facere vellet , si per quempiam contradictio non obstaret aliqualis; super quo nostrum mitteremus hominem fide dignum. Nos vero petitionem vestrae Magnificentiae adimpiere cupientes, vt tenemur, cum homine vestro videlicet Ioarrne, filio Demelry de Thar , nostrum misimtrs hominem, virum vtique fide dignum, ad praemissa exequenda, qui demum ad nos reuersi nobis concorditer retLiJerunt in Inmc modum: Quod Dominica die proxima ante festum natiuitatis B. loannis Baptistae, nunc proxime praeterita, accessissent ad 1'aciem dictae possessionis Kalade vocatae, et ibidem vicinos et commelaneos suos legilime conuocassent vniuersos, et praesentibus ipsis eandem possessionem per antiquas et veras metas reambulassent et recaptmassent, nouasque loco velerum metarum, vbi necesse fuisset, erexissent, et ab aliorum possessionibus distinxissent et separassent, quia per quempiam nulla contradictio fuisset aliqualis, statuissent praedicto Andreae, filio Kese , et Nicolao, filio Kozmae, eo iure, quo ipsis dignoscitur pertinere, perpetuo possidendam,