Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

vsui deputatam , cum expensis in ipsas possessiones factis de ipso numero expensarum supradictarum totaliter remanserunt, et exceperunt pro eo, quod adhuc nondum aliquis finis super processibus liti­gionariis in ipsas possessiones ortis, et causis fa­ctum terrarum Petrusvero, filius Fran­chyk, ex parle sua et fratrum suorum instrumen­talem exhibitionem cum litteris regalibus coram nobis prorogauit. Item loannes vice et no­mine praedictorum taliter dixit coram nobis, vt vniuersa instrumenta et litteralia munimenta, Do­minorum suorum, scilicet Nicolay et Franchik, filiorum Nicolai, filii Boxae, apud Petrum, filium Franchjk, patruelem ipsorum et conseruatorem haberent, et pro eo, quae processus causarum ipsa­rum dictas litteras sine ipso Petro ad prae­sens exhibere non valeret. Datum in Octauis fe­sti Purificationis praenotati. Anno Domini MCCC, XLVII." Car. Fejervari Tom. III. nro 217. CCXCV. j4n. Ch. 1317. Cunuentus de Iaszo super litteris regiis Co­mitatui de Sdros exhibitiv relatoriae. Excellentissimo Domino ipsorum Ludouico? Dei gracia , illustri regi Hungarie, Paulus Pre­positus et Conuentus monastery B. Iohannis de Ia­szow oraciones deuotas in Domino cum perpetua fidelitate. Litteras vestre Excellencie honore, quo decuit, recepimus in hec verba : Lodouicus, Dei gracia, rex Hungarie , fidelibus suis Conuentui Ec­clesiae de Iaszow salutem et gratiam. Fidelitati ve­stre firmiter et districte precipiendo , mandamus, quatenus alias I itteras nostras super exemptione Pe-

Next

/
Thumbnails
Contents