Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

super aliis causis de nouo ad manus suas a mani­bus aliorum deuentae extitissent, quae renouatio­ne indigerent. Qua propter fidelitati Vestrae fir­miter praecipimus per praesentes, quatenus in vnum eonuenientes, diligenti tractatu inter vos habito, easdem bene examinando, si easdem sub vestro sigillo vere et iuste emanatas fore cogno­veritis, et inueneritis, ex tunc easdem, prout con­suetudo antiqua requirit, renouari faciatis. Ca­uentes tamen maxime, ne fraus inueniatur in liac parte. Datum Budae, feria quinta, proxima ante festum Beati Marlini Confessoris. Anno Domini Millesimo, trecentesimo, quadragesimo septimo. Nos itaque mandatis regiis obedientes, vt tene­mur, in pleno Capitulo simul congregati, easdem litteras nostras tam iu sigillo, quam in pergame­no, et litteris atque forma scribendi notariorum nostrorum illius temporis, diligenter examinaui­mus, mensurando sigillum, perspiciendo litteras nostras, comparando eodem tempore emanatas, et in sacristia nostra depositas, ac diligenter cu­stoditas, inuenimus easdem litteras per ipsum Zo­ard nobis reportatas nostras fore veras, omnique suspicione carentes, et in nullo penitus vitiatas; quarum quidem literarum tenor talis est: Nos Capitulum (v. ad an. 1275), Quibus igitur litteris nostris diligenter examinatis, vt praemissum est, easdem iuxta mandatum regium de verbo ad ver­bum transcribentes, nihil diminuendo, nihilque apponendo, appositione noui sigilli nostri duximus confirmandas. In cuius rei memoriam, perpetuam­que firmitatem, praesentes concessimus litteras nostras patentes appositione sigilli nostri authen­tici communitas. Datum in festo Beatae Lucie Vir-

Next

/
Thumbnails
Contents