Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
CCLXXXIV*. An. Ch. 1347. Idem Clemens duo loca FF. minoribus in prouincia Stagnens. ac Diaco. recipiendi facultatem largitur. Cleraens Episcopus Seruus Seruorum Dei. Dilectis filiis . . Yicario Dilecti filii .... Generalis Ministri, et fratribus ordinis Minorum in partibus Bosnen. constitutis salutem et apostolicam benednem. Ex dono celestis gratie illud ordini Yestro,ac vobisinesse conspicimus, quod ubique locorum, in quibus degitis, fideles populos doctrina verbi pariter et exempli ad salutis gratiara evocatis. Est igitur et esse debet nobis et apostolice Sedi cura solicita loca vestra per orbem terrarum longe lateque diffundere, ut quanto loca ipsa diffusius propagamus, tanto per amplius prout in gratiarum omniura largitore confidimus, maiorem fructum operum vestrorum ad edificationem Cliristi fidelium sentiamus. Nos igitur, qui cupimus animas lucrifieri, et divinum cultum, quantum cum Deo possumus, adaugeri, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, recipiendi duo loca, unum videlicet in Ciuitate seu Punta stagnen. et alium in Diaco Quinqueecclesien. dioc. et in utroque ipsorum locorum iuxta morem dicti ordinis edificandi, et construendi domos, claustrura, vel Capellam et Ecclesiam seu Oratorium cum aliis necessariis officinis, et in eis morandi, nec non habendi Cimeterium iuxta morera dicti ordinis, dummodo in quolibet locorum ipsorum, duodecim fratres dicti ordinis inibi pro tempore moraluri decenter, et congrue valeant sustentari, sine tamen preiudicio parochialium ecclesiarum dictorum locorum, et cuiuslibet alterius alieni, con-