Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

plenum debet consequi eflectum, in liis praecipue, quae regia Celsitudo suorum subditorum commodis vtilia fore cognouerit et opportuna. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus per­uenire : quod nos altendent.es regis gloriam in sub­iectorum multitudine delectari: vt ab ipsis sub cer­ta lege fruentibus vtilitatis materia et honoris prc­ueniat incrementum ; ad humilem instantiam lide­lium ciuium ac hospitum nostrorum de Lublyou, ipsis et eorum posteris eandem libertatem et legerr, quibus ciues nostri Cassenses fruuntur, conceden­do, villam ipsam nostram Lublyou ab eodem ca­slro sequestratam , in collegiuni et cateruam alia­rum ciuitalum nostrarum duximus annectendam et aggregandam. Ita videlicet: quod Iudicem, quem inter se vnanimi voto et pari voluntate eligere vo­luerint, liberam eligendi habeant facullatem, qui omnes causas inter se emergentes, et praecipue in in causis videlicet sanguinis y furti, facti potentiali­ter , et incendii, non pro castellano nostro de Lub— lyou reseruatis, sed Iudex vna curn Iuratis pro tempore constitutus, iudicabil; collectam autem eo­rum taliter decreuimus moderandam, seu limitan­dam , vt ipsi et eorum successores, annis singulis centum et viginti florenos in tribus terminis subse­quentibus, scilicet in festo Natiuitatis Christi quadraginta florenos, et in festo Sancti Gcorgii M. similiter quadraginta florenos, ac in festo Sancti Iacobi Apostoli eodem modo quadraginta florenos, de tota eorum communitate nostrae soluere tenebuntur Maiestati ; hisque persolutis ipsi ab omni seruitio et iurisdictione tain Ciui­tatis Podolin, quam dicli castri nostri, ac Ca ­i *

Next

/
Thumbnails
Contents