Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
contra quem agitur, sed dictus ludex, per querulantes pro denegata iustitia redditurus rationem ad Maiestatis regiae praesentiam vna citatione peremptoria euocetur, et sine dilatione comparere teneatur. Possunt tamen praedicti propter homicidium euidens, sicut alias iuris est, arrestari. Item Magistrum montis annualem Iudex, Iurati, et Communitas expertum eligant. Qui omnes causas in culturis montium exurgentes cum diligentia examinet, et iudicet simul cumludice, saluo tamen iure vrburarum, et vrbura regalis libera habeatur, Item Iudex et Iurati ciues expertos scansores eligant, qui continue et fideliter omnes foueas et culturas montium visitando respiciant, et diligenter Iucrum vrburae promoueant et procurent, ne prouentus regius minui possit, et fraudari. Si qui vero in ofiiicio scansionis talis negligentes et infideles inueniantur; mox destitui debent, et alii fideliores illis ad ipsum officium explendum eligantur. Item antiqua seu consueta montium mensura obseruari debet perpetuo suo modo. Item Iudex et Iurati et communitas auritactorem prouidum eligant et expertum, saluo iure comitis camerarum nostrarum, de cuius tactu et ratione tam vniuersitas, quam alii hospites contententur. Item ciuibus, mercatoribus, et aliis hospitibus vniuersis, propinatio vini sit libera, absque qualibet partis receptione, seu cuiuslibet pecuniae datione, propter augmentationem populi, et regiae ciuitatis ampliationem. Itein omnes mercatores inter montem et Zathmar negociando procedentes per Comites camerarum praesentes et futuros, donec ad cameram Zatlimariensem veniendo et cum denariis ad montem