Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

CCLXII. An. Ch. 1347. Ludouicus R. II. confirmationales priuile­giorum , a Diuis Hegibus monasterio S. Adriani de Szala concessorum a patre suo editas , incendio Ca­pellae laesas , renouat ac roborat. Ludouicus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae , Seruiae, Galiiciae ? Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Ilex, Princeps Salernita­nus, et lionoris montis Sancti Angeli Dominus. O­mnibus Cliristi fidelibus, praesentium notitiam lia­bituris, salutem in omnium Saluatore. Cum a no­bis petitur, quod iustum et honestum esse dignosce­retur, regiam Maiestatein facilem decet praebere consensum, in his praecipue, quae diuinis rebus, religionisque cultui vtiliter videntur conuenire. Proinde ad vniuersorum tam praesentium quam fu­turorum notifiam harum serie volumus peruenire: Quod religiosus vir, frater Nicolaus, Abbas Mona­sterii S. Adriani Martjris de insula Zaladiensi, 110­mine eiusdem Ecclesiae ad nostrae Maiestatis acce­dens praesentiam, exhibuit nobis Priuilegiuin Do­mini Caroli, quondam illustris regis Hungariae , fe­licis recordationis, progenitoris nostri charissimi, sub vero sigillo eiusdem , vt clarebat confectum, in sigilio per inopinabilis et damnabilis ignis ardo­rem, quo sacristia eiusdem Monasterii, et fere omnia ornamenta, et paramenta , ac priuilegialia instrumenta combusta existunt, cera ad latus char­tae ipsius priuilegii liquefacta , adhaerens in litte­ris tamen et sigillo eiusdem Patris nostri cha­rissimi satis apparens fore videbatur et iustum, confirmans priuilegia Sanctorum llegum , videlicet Stephani, ac Beati Ladislai auctoritate Apostolica confirmata, super possessionibus, donationibus , de-

Next

/
Thumbnails
Contents