Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

stode, Magistris Posonio, Xacobo, Thoma, Eme­rico , Ladislao, ceterisque Canonicis in dicta Ec­clesia nostra iugiter Deo famulantibus et deuote. L. S. p. Ex. archiuo Imp. Yien. CCXXXXY. An. Ch. 1346. Conuentus Hospitalariorum de calidis aquis si/per medietate molendini in villa S. Andreae Magi­stro Thotos impi^norata contractuales. Notum sit omnibus, praesentes litteras inspe- x cluris, quod nos frater Crafto, Magisler hospi­lalis ordinis sacri, specialiter ad calidas aquas Eudenses, ceterique fratres eiusdem domus habito consilio inter nos mutuo et de matura deliberatio­ne, pro meliori statu et vtilitate domus nostrae praedictae, nec non ex yrgente necessitale eius­dem, obligamus et pracsentibus impignoramusNo­bili ac Strenuo miJili, Domino Thewthews me­dietatem molendini in \illa sancti Andrae situata, et ad domum hospitalem pertinentis pro vinginti quinque florenis aureis tali conditione adiecta, qiiod ipse liljere deliet vti oc possidere medietatem molendini praedicti cum omnibus suis iuribus et pertinentiis tamdiu, quamdiu siJji pecunia prae­dicta non fuit persoluta. Persolnta vero pecunia praedicla quocunque anno, mense, aut die, aut quacunque liora medietas molendini praedicti ad hospilale meinoratum redire deloet obstaculo quo­uis procul moto. Et in euidens testimonium prae­missorum eidein Domino praedicto praesentes da­mus sigillo nostri capituli roboratas. Datum in vigilia Sanctae Catharinae. Anno Domini Millesi­mo trecentesimo quadragesimo sexto." Ex archiuo Comerali.

Next

/
Thumbnails
Contents