Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
sionem nostram et Ecelesiae nostrae Fiske vocatam in vicinitate alterius possessionis nostrae, Tapei vocatae, in Comitatu Albensi habitam, et existentem, per nos Magistro Cosmae, Nobili de Woytha, mediantibus litteris noslris pro sedecim pensis denariorum, in quolibet anno per eundem in octauis festi Beati Georgii Martyris, Nobis per— soluendis, vsque expirationem quindecim annorum sub poenis et obligaminibus in eisdem prioribus litteris nostris expressis, sub annuo censu traditam et locatam eo, quod idem Magister Cosmas eandem possessionem nostram multitudine populorum decorare, vt assumpserat, non curauit, et fructus eiusdem a praescripto quindecimo anno plene pro se percepit, ex aliisque causis rationalibus ab eodem auferre, et eundem Magistrum Cosmam in dictis suis obligaminibus de iure et de facto aggrauare potueramus; tamen quia idem Magister Cosmas in aliis negociis et causis nostris et Ecclesiae nostrae semper se studuit exhibere; igitur nos intuilis ec pensatis dictorum seruitiorum suoruin meritis eandem possessionem noslram Fiske appellatam, nunc habitatoribus destitutam, cum omnibus suis vtilitatibus, quouis nomine vocitatis, spectantibus et pertinentibus ad eandem, praeter decimas eiusdem possessionis, quas pro nobis et et ecclesia nostra reseruauimus, eidem Magistro Cosmae de nouo et vice iterata ad populandam et multitudine populorum decorandam, sub annuo censu, seu feudo annuali a data praesentium vsque ad expirationem quindecim annorum integrorum et sese sequentium, pro viginti et quatuor denariorum regalium, et pro tempore currentium, cum terra