Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

recle nec bene iiotaiiler fuerant sequestrata vel distincta, nunc tamen ratione boni pacis, et con­cordie vnionis, ne ipsos pro eadem terra ac eius­dem et eorum vtilitatibus, seu vsibus demum no­uiter contingat litigare, ambas medietates praeno­tatas ipsius terrae arundinosae, et ipsorum lacuum absque distinctione , qualibet simul fundentes, con­iungentes, et componentes ordinassent imo coram nobis ordinarunt vigore perpetuae subsistentiae inuiolabiliter seu inretractabililer sub poena victae partis in duello^ siquaearum successu temporis id forte quidem, quod absit, irritaret inter se perdu­rari statuendo, quod totalem vsum fructuum, quem ex eadem terra Paludosa et ipsis Lacubus Long, Kesekunthoffen, Gonusthor Yekscegese siue ven­dendo alienis, siue per suos vel alios piscari fa­ciendo, aut quouis alio vtendi modo habere pote­runt, nunc inquam totalemusum fructuum, seu id Lacurum eedem partes inter se omnis singulus seu tempore ipsius Jucri equaliter diuident, et diuide­re tenebuntur, equa lance; medietate videlicet equali ipsius vsufructus ipsi Nicolao filio Zomor et alia equali medietate ipsis Nobilibus de Szer­dahelj praenotatis, et eorum Successoribus mini­strandis perpetuo seu debendis. Datum feria ter­cia proxima post Dominicam Letare. Anno Domini Millesimo tercentesimo quadragesimo sexto. 4 4 Ex originali eruit Georgius Gyurikouics.

Next

/
Thumbnails
Contents