Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
Ecclesiam Strigonien. praedictam interdicli sententias ex tunc in scriptis tulimus, sed in vos Do minum Archiepiscopum tum ob reuerentiam vestrae ponlificalis nullam voluimus sententiam promulgare. Cum itaque vos praedicti Domini, Archiepiscopus et Vicarius, de apostolicis atque nostris litteris plene certificati fueritis, ipsasque legeritis, videritis et tenueritis, copiamque earumdem habueritis, infra dicti temporis spatium, nec post huiusmodi nostris, imo verius apostolicis mandatis parere non curaueritis, nec curatis, prout Wilhel mus de jsdem Canonicus Ecclesiae Verdensis, Notarius noster iuratus oraculo viuae vocis nobis retulit, et propter hoc necessitate compulsi praefatarum expensarum nostrarum pecuniam, videlicet ducentos et «edecim florenos auri , damnis et vsuris grauibus Viennae aquiri facere nos opportuit, dictique floreni ipsius vsurae prauae pariter atque damni sumtuose sumant augmentum, vestris contumaciis et rebellionibus exigentibus, et nimirum in hoc contemptores, imo potius detractores Apostolicorum videmini esse mandatorum. Quia vero obedientia parum prodesset humilibus, si modestia contumacibus non obesset, idcirco vos, et quemiibet vestrum authoritate apostolica, qua fungimur in hac parte, primo, secundo et tertio peremtorie requirimus et monemus, vobisque nihilominus et cuilibet vestrum sub poenis infrascriptis districte praecipiendo mandamus, quatenus infra sex dies, a die praesentationis, seu notificationis, praesentium vobis factae, immediate sequentes, quorum dierumpro primoduos, duos pro secundo, et reliquos duos pro lerlio et peremtorio termino, ac canonica monitionc assignamus ; praedictorum flo—