Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

denique rerum exteris (erant enim Horvathy, et Palisna ambo origine Itali) concredit ; erroris quidem liaud immununis, ast venia dignus, Prolis masculae defectu infelix. Quae paucis complexus Laurentius de Mona­cis Poeta Historicus coaeuus inquit: Pannonicos homines Ludouicus, gloria Regum Hungariae, ad ritum humanum, ad ciuilia traxit; Aptauitque operi Martis, fecitque tremendos Gentibus externis, et sidera tangere fama ; Ilegnicolas humiles, qui surgere fecit in altum, Atque casis inopes ad grandia tecta colonos Transtulit; arbitrium dans sanguinis, ille pro­pinquos Viribus excelsis ad regia sceptra Ieuauit; Extulit etDominos terrarum ex faucibus hostis, In summo tandem sua linquens culmine regna." Tanta, talisque fortunarum amplitudo, pro . regis ac regni gloria, omni, qua licuit, solertia dilucidanda nobis incubuit; quamobrem prolixi­tatis, si non gratiam, veniam sane, ab aequis ar­bitris, merebimur. AVCTOR.

Next

/
Thumbnails
Contents