Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

magistro Rycolpho et Ladislao ac Clementi filys eiusdem statui permittatis, et in statucione dicte possessionarie porcionis contradictores esse non ve­lilis. Aiiud non facturi. Daturn in Bihigio in fe­sto diuisionis Apostolorum. Anno Domini MCCC. XL. sexto." E transurato Capituli Scepus an. 1347. V. suo loco. CCIY. yln. Ch. 1346. Elisabeth, mater liegina , Iobbagyones mo­nialiiun de insula in possessionibus Cheley ac Jeno per descensus nunciorum grauari prohibet. Elizabeth, Dei gratia, Regina Ilungariae, fi­delibus suis Comiti vel Vice-Comiti Parochiali et Iudicibus Nobilium de Comitatu Barania, nunc constitutis, et in futurum constituendis, quibus praesentes ostendentur, salutem et gratiam. Con­queruntur nobis religiosae Dominae Sanctimonia­les de claustro B. Virginis de insula leporum, quod per continuos et crebros descensus nuncio­rum tam nostrorum regalium, et reginalium, quam etiam aliorum regum et Principum extraneorum, ad regiam et nostram Maiestatem venientium, pos­sessiones ipsorum Cheley et Ieneu vocatae, in di­cto Comitatu de Barania habitarum, propter da­tionem victualium et hospitalitatum non modicam paterentur desolationem; supplicantes nobis humi­liter, vt praedictas possessiones ipsarum in prae­missa datione victualium et hospitalitatum prae­nominatis nunciis exhibendarum , alleuiare digna­remur. Vnde nos iustis et condignis supplicationi­bus praelatarum dominarum sanctimonialium in­clinatae, annuimus, vt lobbagiones in praedictis possessionibus ipsarum Dominarum Sanctimoniali-

Next

/
Thumbnails
Contents