Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

ne in dictas siluas accedere praesumerent, ipsis im­ponendo, per quod eaedem Ciuitates nostrae de­solationem non modicam paterentur. Super quo fidelitati vestrae firmiter praecipiendo mandamus; quatenus rebus sic se habentibus, iam dictis Ciui­bus, et hospitibus nostris ligna sufticientia in dictis siluis, more alias consueto, et etiarn iuxta eorun­dem libertatem , pro eorum vsibus, et commodis suecidere permittatis absque contradictione aliqua­li, ne eaedem Ciuitales nostrae desolationes pati­antur, et vobis non immerito imputetur in hac parte. Aliud igitur, sicut nostram Maiestatem of­fendere formidatis, facere non ausuri. Datum Bu­dae [quarto die festi Corporis Christi. Anno eius­dem MCCCXLVI. Wagner Dipl. Siros p. 242. cc. An. Cli. 1346. Idem Ludouicus Mercatoribus Viennensibus facultatem in Hungariam libere veniendi, a Patre suo concessam, renouat. Ludouicus, Dei gracia, rex Vngarie , viris prouidis et honestis, vniuersis Mercatoribus de\i­enna, s dutemet sincere dilectionis affectum. Re­galis culminis excellenciam sic oportet a<i vniuersa negocia subtilis consideracionis aciem apponere, vt et subiectis sibi nacionibus prodesse possit vti­liter, et partibus sibi conterminis pacis et securi­tatis tranquillitas et rerutn opulencia, per eius felix regimen acquiratur. Huius igitur considera­cionis instinctu moti, vt nostris in temporibus bo­na vestra temporalia multiplicentur et augeantur, et rerum copia, Dei suffragante adiutorio, abun­detis, vniuersitatem vestram assecuramus et certi-

Next

/
Thumbnails
Contents