Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
CXCIII. An. Ch. 1346. Idem Ludouicus litteras Stephani V. privilegium a Bela IV. Praepositurae de Sdgh , ac huius populis concessum, confirmantes, transumit ac ratifiat. Ludouicus, Dei gracia, Rex Hungarie, fidelibus suis, Magnificis viris Palatino, Iudici Curie nostre, Comitibus, Yice-Comitibus Parochjalibus, Castellanis, Nobilium Iudicibus, Iustitiariis, et alys quibuslibet, cuiuscunque preeminencie, status et eorum officialibus, seu vices gerentibus, vbilibet per regnum nostrum constitutis, quibus presentes ostenduntur, salutem et graciam. Noueritis, quod religiosus vir, frater Stephanus, Prepositus de Saagh, capellanus noster, exhibuit nobis priuiiegi.um Domini Stephani regis, quod confirmat priuilegium Domini Belae regis, in quo priuilegio expressius continetur, quod ipsum monasterium de Saagh et Prepositus acConuentus eius,necnon possessiones et Iobbagiones eorum, vbilibet existentes, ac ad eos pertinentes vniuersi, sub protectione regali, tanquam veri Patroni sunt constituti, et Iobbagiones eorum in nullius alterius Iudicis presenciam, nisi in presenciam Iudicis Curie Domine regine, vel illius, quem Domina reginapro iudiceeis deputauerit, j»ossunt euocari. Cum igitur nos vnumqueraque in suis libertatibus teneamur conseruare, Yolumus, et fidelitati vestre firmo edicto regio precipiendo damus in mandatis, quatenus praedictos Monasterium , Praeposilum, et suum Conuentum, possessionatos, irapossessionatos, in possessionibus ipsius monastery residentes Iobbagyones et populos, acad eos pertinentes vniuersos, congregatos ad possessiones eorum, et congregandos, sub