Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
velitis; tamen praeter hoc statum communitatis vestrae nunquam de secretario cordis nostri excidere dubitetis. Datum in Wissegrad in festo S. Siluestri Papae. Anno MCCCXLV. Apud Auct. obsid. Iadr. Cap. III. p. 698. cxc. An. Ch. 1346. Idem I.udouicus Iadrensibus pro fidelitate exhibita grates reddit , auxiliumque ferendum iterat. Ludouicus Grales vobis referimus de sincera fidelitate, quam Dominoregi, genitori nostro, piae memoriae, et ante hoc dominis regibus, praedecessoribus nostris, et consequenter regno nostro, ac nobis cum effusione sanguinum, et multis pericuiis Vestris obseruastis; pro quibus magnis fidelitatibus vestris regalem gratiam et dilectionem condigne meruistis; et petimus, vt ipsam laudabilem fidelitatem vestram, quam multo tempore tenuistis, et diu seruastis, modo in fine non violetis, et gloriosa vestra merita non perdalis; sed viriliter Venetis, nostris et vestris inimicis, resistatis, et subdere vos non debeatis • ]Nam nos id, quod per priores litteras nostras vobis promisimus, totaliter et omnino adimplebimus, immo propensius adimplere iurabimus. Ecce etenim cum tota potentia nostra parati sumus , sine omni mora , personaliter procedimus , et vos de omnibus angustiis et tribulationibus vestris liberabimus, et liberatos regali dilectione prosequemur, domino adiuuante; et certi sitis, quod tristitia vestra in gaudium conuertetur, altissimi gralia suffragante. Datae Budae die III. mensis Martii. Anno MCCCXLVI." Ibidem. Ludouicus Rex cum copiis Semelnicum II. Iunii appuiit, XXV. eiusdem Iadram accessit. Quamuis autens