Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

nunciationis Virginis gloriosae proxime nunc ven­turum, statim eo facto et ipsum molenilinum de­voluetur ad manus eiusdem Conuentus iure pos­sidendum , prout. nos ad lioc obligauimus constan­ter sponte liberaliter ac libenter. Vt igitur huius vnionis initae series robur obtineat perpetuae firmitatis , nec processu temporis per quem­piam in irritum possit reuocari, eidem Conuentui ex parte nostri dedimus in cautelam praesentes li~ teras nostras pendentis et autheutici sigilli nostri munimine roboratas. Datum in crastino festi As­sumptionis Virg. gloriose anno Domini MCCCXLV. L. S. ( Sigillum Ciuicum. ) Episcopus cum pastorali stans a tergo flectentis me­talis fossoris. Ex Arcliiuo A. Cap. Strig. CLXXXVIII. A. Ch. 1345. Extractus litterarum aliarum. Litterae Nicolai Palatini, pro Stephano , filio Dominici Bebek, et Akus, filio Nicolai, filio Be­nedicti , contra Nicolaum de Chetnek prorogato­riae. Anno Domini MCCCXLV. Car. Fejervari Tom. III. nro 150. Idem Nicolaus, regni Hungariae Palatinus , li­tem metalem inter possessionem Vorosalma, quae familiae Tarczaianae fuit, et certam terram ad or­dinem fratrum Heremitarum S. Augustini in Clau­stro S. Stanislai Martyris de Sarus agentium , per­tinentem , amice componit. Datum Anno Domini MCCCXLV" ApuJ' Wagner. Dipl. Saros. p. 521. qui dicit: Cum instrumentum lioc talem , quam vocant, reambulationem complectitur , cxscribere hoc loco non attinehat! !.

Next

/
Thumbnails
Contents