Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
ris procuratorys dicti Capituli parte ex allera, eoram nobis personaliter constitutis, per eaudem Nobilem Dominam propositum extitit et relatum ministerio \iuae vocis : quod licet ipsa sinistra suggestione , et indirecto consilio quoruindam proximorum suorum hucusque vsa , praefatum honorabile Capitulum Ecclesiae B. Martini de Scepus, ratione cuiusdam possessionis seu terrae, nunc sub dominio ipsius Capituli habitae , et in Comitatu Sepsiensi iuxta fluuium Chunert, vt dicitur, existentis, legitimae citationis moduin obseruando, in praesentiam regiae Maiestatis, et Iudicis Curiae suae, ipsam terram nomine suae possessionis Kacsun vocatae ab ipsis recaptiuando in causain attraxisset, et ipsa causa diutius inter ipsos ventilata, tanclem possessionem nomine quo supra, a dicto Capitulo iudiciario ordine pro se requirere voluisset, et habere; tamen quia ipsa nuperrime, videlicet circa octauas Sancti regis Stephani iain praeteritas in terra Sepsiensi personaliter existens, hoc quod dicla possessio litigiosa nunquam suorum Progenitorum, seu praedecessorum fuisset, nec ad ipsam aliquo titulo pertinuisset et pertinere deberet, a quam pluribus fide dignis et probatae vitae IiOi^inibus , nec non quibusdam proximis suis conscientiosis veraciter resciuisset et perfecte ; ideo ipsa saluti animae suae volens consulere in hac parle, et vt etiam posthaec et alia bona opera, quae Deo inspirante vsque ad vitam suam operari possit, terrenis coelestia, transitorys aeterna, caducisque Sempitefna in coelesti Jerarchia pro se valeret commutare, omni liti, actioni suae, et quaestioni super facto dictae possessionis per ipsam niotiSj et hactenus suscitatis, penitus renun-