Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

dicti Capitulum nobis humiliter suppiicarunt, vt eamdem excommunicationis sententiam, sicut ra­tionabiliter est prolata, faciatis auctoritate nostra , appellatione remota, vsque ad satisfactionem con­dignam inuioiabiiiter obseruari; non obstante in­dulgentia, quam sibi Prior, vel ordini suo a Sede A­postolica dicit esse concessam ? quod ipsius ordinis fratres non teneantur se intromittere de quibus­cunque negocys, quae eis per eiusdem sedis lit­teras committuntur, nisi in eisdem litteris de con­cessione huiusmodi piena et expressa mentio ha­beatur. Quod si non omnes Datum Auen­nione kal. Decembris, Pontificatus nostri an. IV 7." «Apud Farlntum Tomo V. p. 428. CLX. An. Ch. 1345. Idem Clemens Fratribus Ord. Praedicato­rurn loca in Cattaro , et Scodro , prouinciis Uunga­riae , acceptandi facultatem largitur. Clemens — — Ex munere coelestis graliae illud Ordini Vestro , et personis eiusdem donum inesse credimus , quod vbique locorum, in qui­bus degitis, fideles populos doctrina verbi pariter et exemplo ad salutis gratiam euocalis. Est igitur et esse debet nobis, et apostolicae sedi cura solli­cita, loca vestra per orbem terrarum longe late­que diffundere, vt, quanto ipsa diffusius propa­garaus , tanto peramplius, prout in gratiarum o­mnium Largitore confidimus, maiorem semper o­perum vestrorum fragrantiam ad aedificationem Christi fideliurn sentiamus. Hinc est, quod nos vestris supplicationibus inclinati , recipiendi vnum in Kalaro, et alium in Scuteri (Scutari seu Scodra) Ciuilatibus p r o u i n c i a e H u n g a r i a e, sub do-

Next

/
Thumbnails
Contents