Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

norum sic oppresso possemus vtililer pronidere , tandem diligenti tractatu prehabito, super his or­dinaudum duximus: vt certa armata Galearum per nos in illo tunc proximo anno realibus de nostra Camera , ac spiritualibus et ecclesiasticis subsidiis adiuuanda, et per carissimum in Christo iilium nostrum Hugonem, Regem Cypri Illustrem , et di­lectos filios Magistrum et fratres hospitalis S. Io­hannis Ierosoijmitani, et nobilem virum Ducem Venetiarum, et quosdam alios in instanti fieret pro succursu et defensione fidelium praedictorum vsque ad tunc futurum triennium duratura , et quod huiusmodi galeae bellatoribus et aliis genti­bus oportunis et armis bene munite apud diclam insulam Nigripontis certo termino conuenire debe­rent, contra infideles eosdem auctore Domino vi­riliter profecturae, et nichilominus pro efiicacioi i succursu Christianorum predictorum verbum Crucis mirifice cum consuetis indulgentiis et re­missionibus aduersus paganos eosdem in Regno Cypri, nec non predictis Romanie ac Itaiie aliis­que diuersis partibus mandauimus predica­r i. Ac insuper, quia tam arduum , tam onerosum negotium magnis expensarum profluuiis indigebat, Decimam omnium Ecclesiasticorum prouentuum et reddituum per vniuersas mundi partes, Francie , Anglie ac Ispaniarum Regnis et terris dominio Regum regnorum ipsorum subie­ctis , nec non p e r s o n i s e t b o n i s d i c t i H o­spitalis duntaxat exceptis, vsque ad tres annos ex tunc in antea computandos, au­ctoritate apostolica de fratrum nostroruin consilio duximus imponendum , prout in diuersis nostris exinde confectis vobis etiam directis litleris pleni-

Next

/
Thumbnails
Contents