Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
facere specialem. Concanonicatum et praebendam, ac Praeposituram praedictos, quam primum eos praemisso, vel quouis alio modo, praeterquam per ipsius electi obitum vacare contigerit, conferendos tibi cum plenitudine iuris Canonici, ac omnibus iuribus et pertinenliis suis donationi Apostolicae specialiter reseruamus ; districtius inhibentes etc. Datum apud villam nouam Auenien. Dioecesis quarto nonas Martii. Anno tertio. E reg. anni 111. Tom. IV. epist. 539. p. 344. CLIV. Jn. Ch. 1345. Idem Clemens pro Ecclesia B. M. V.de Paznati indulgentias concedit Clemens Episcopus Seruus seruorum Dei. Dilectis fiiiis, vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, salutem et apostolicam benedictionem. Et si sanctorum omnium loca prompta deuotione sint a ch risti fidelibus veneranda, et quos diuina honorat dignatio, humana conditio affectu deuoto debeat venerari; ille tamen Ecclesie et Capelle precipui debent honoris prerogatiua gaudere, que in honorem Beate et Gloriose Marie Virginis sunt cohstructe, ipsamque gloriosam Virginem dominam nostram eo ampliori veneratione in terris conuenit honorari, quo altiorem in Celis pre Sanclis ceteris locum meruit cbtinere. Cum itaque, sicut accepimus, Pater et frater et alii consanguinei et amici dilecti filii Iohannis Pauli Archidiaconi de Ozmage in Ecclesia Quinqueeccles. in ecclesia ipsius Beate M.irie Virginisde Paznati quinqueecclesien. dioec. sunt sepulti, et alii consanguinei eiusdem Iohannis ibiilem elegerunt se* pulluram, et dictus Iohannes in eadem Ecclcsia