Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
CXLTV. A. Cli. 1345. Idem Ludouicus Comiti Budizluo de Berberio gratiam facit, haereditatemque fratris huius sine haerede defuncti confert. Nos Ludouicus, Dei gratia, Rex Huugarie, significamus tenore presencium , quibus expedit vniuersis: Quod nos consideratis fidelitatibus, seruiciis, et deuocione Nobilis viri Comitis Budizlai, filii condam Vgrini de Berberio, et eius sanguinis effusione, pro honore sancte regie corone, prout certificati sumus certorum nostrorum Baronum relatibus, et specialiter magnifici viri, Domini Nicolai Bani tocius Sclauoniae, nec non Stephani de ladria , aule nostre Iuuenis, ipsum ad nostram graciam meram , et sinceram suscipere, eidem, si quas forte infidelitatis notas, per aliquorum nostrorum suggestionem rebellium perpetrasset, totaliter indulgendo. Quocirca castrum suum Piogh et insulam cum omnibus ipsius Comitis Budizlai possessionibus hereditarys, et eorum attinenciis, et pertinenciis eidem, suisque heredibus, et successoribus perpetuo confirmamus. Insuper possessiones, seu hereditatem olim nobilis viri loannis, filii Iurgi, fily Iursse, eciam de Berberio, sine heredibus defuncti, ipsi Comiti Budislao, cum suis filys et vniuersis heredibus, tanquam ad eos propter propinguiorem proximitatem de iure spectantes, dare, confirmare, ac perpetuare decreuimus presencium per tenorem, super premissis suo tempore, dum nobis presentes fuerint presentate, nostrum cum pendenti sigillo priuilegium collaturi. Datum inWissegrad vigesimo secundo die festi Pasche Domini. Anni eiusdem millesimo, trecentesimo, quadragesimo quinto."