Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
strae firmiter praecipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis Iiominem pro testimonio fide dignum, quo praesente Iohannes, fiJius Dyonis\ de Telky, vel Paulus, filius Nicolai de Bacska, aut Conradus, filius Vyd de Berney, seu Nicolaus, filius Dominici de Lesztemer, aliis absentihus homo noster, ab omnibus, quibus decet et licet, sciat et inquirat de premissis , Deum habendo pre oculis, omnimodam veritatem; et post haec , sicut vobis veritas constiterit praemissorum , fideliter rescribatis. Datum in Wyssegrad in festo Epiphanie Domini. Anno eiusdem millesimo, trecentesi1110, quadragesimo quinto." E litteris Cap. Varad. rescriptoriis. v. infra. CXLII. /1. Ch. 1345. Idem Ludouicus hospites de Podolino a iu~ risdictione etiam Castellani de Lublo eximit. Nos Ludouicus, Dei gratia , Rex Hungarie , memorie commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit vniuersis: Quod nos fidelibus ciuibus et hospitibus nostris dePodolin, ad instantissimam eorum supplicacionem per Comilem Hanus , filium Gyula, Iudicem de eadem, et Comitem Iierrmannum, Leisinger dictum, Iudicem similiter de eadem Podolino , nostre Serenilati porreclam , inclinati, eisdem huiusmodi gratiam et libertatem duxiinus faciendam, et concessimus per praesenles , vt nullum ex ipsis ad instar aliarum liberarum Ciuitatum nostrarum capitalium, aliquis Iudex, et Iustitiarius regni nostri , pro tempore conslitutus, quiscunque extraneus, possit iudicare; sed, si qui aliquid actionis, vel cjuestionis contra aliquem ex eisdem liabent vcl