Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
exxxix. An. Ch. 1345. Idem Ludouicus Thomam quondam f rajuodam possessionem Kiurth fratricidarum , a patre suo Carolo impetratam, JEcclesiae S. Adalberti de Strigonio donasse affirmat. Nos Ludouicus, Dei gratia, rex Ilungariae, signifiearaus tenore praesentium , quibus expedit vniuersis, quod Magnificus Vir Thomas, quondam Vayuoda Transyluanus , fidelis noster in nostri praesentia personaliter constitutus, fassus extitit viua voce; vt quandam possessionem suam Kyurth vocatam, in Comitatu Huntensi existentem , quam Excellentissimus Princeps, Dominus Carolus, de eadem gratia, quondam illustrissimus rex Hungariae, felicis recordationis, charissimus genitor 110ster, propter fidelia seruitiorum suorum merita, nomine possessionis fratricidarum, sine haerede decedentium, eidein perpetuo contulerat possidendam, eandem possessionem propter salutem animae suae, et Doininae Annae, consortis eiusdera, atque natorum suorum, ac etiam nascentium, ad perpetuam eleemosynam dedisset , donasset, ac contulisset Ecclesiae Sancti Adalberti Martyris de Strigonio perpetuo iure possidendam, tenendam, et habendam. Sine praeiudicio iuris alieni. Datum in Visegrad in vigilia Natiuitatis Virginis gloriosae. Anno Domini MCCCXLV. L. S. Originales in arcliiuo Primatiali. Fleuenesi Tom. LXI* sub H. pag. 189. Habetur ibidem ipsa etiam Thomae donationalis.